monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 69, 1
Nunquam, fili Oceane, fore putabam, ut indulgentia Principis calumniam sustineret reorum; et de carceribus exeuntes, post sordes ac vestigia catenarum dolerent alios relaxatos. In Evangelio audit invidus salutis alienae; Amice, si ego bonus sum, quare oculus tuus nequam est? . Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur . Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia . Caesa sunt Aegypti primogenita , et ne iumentum quidem Israeliticum in Aegypto derelictum est. Et consurgit mihi Caina haeresis, atque olim emortua vipera contritum caput levat, quae non ex parte ut ante consueverat, sed totum Christi subruit sacramentum. Dicit enim esse aliqua peccata, quae Christus non possit purgare sanguine suo; et tam profundas scelerum pristinorum inhaerere corporibus atque animis cicatrices, ut medicina illius attenuari non queant. Quid aliud agit, nisi ut Christus frustra mortuus sit? Frustra autem mortuus est, si aliquos vivificare non potest. Mentitur Ioannes Baptista, et digito Christum et voce demonstrans: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi , si sunt adhuc in saeculo, quorum Christus peccata non tulerit. Aut enim ostendendi sunt non esse de mundo, quos Christi ignoret indulgentia: aut si de mundo sunt, eligendum e duobus alterum. Liberati a peccatis, Christi potentiam probant: non liberati, quasi adhuc rei, imbecillitatem demonstrant. Sed absit hoc de Omnipotente credere, quod in aliquo impotens sit. Omnia quae Pater facit, et Filius facit similiter . Infirmitas Filii redundat ad Patrem. Cuncta oviculae membra portata sunt: totae Apostoli Epistulae Christi gratiam sonant. Et ne parum videretur simplex gratiae nuncupatio: Gratia, inquit, vobis et pax multiplicetur . Multiplicatio promittitur, et a nobis paucitas affirmatur.